Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 71
Not analysed yet
parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem sunt quae aequalitate ipsa comparantur; quae ita fere concluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consulunt et ei qui defendunt; at quod primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.