Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.105
Not analysed yet
trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur; at illa sicut acerbissimam rem maeret: Vidí, videre quód me passa aegérrume, Hectórem curru quádriiugo raptárier. quem Hectorem, aut quam diu ille erit Hector? melius Accius et aliquando sapiens Achilles: Immo enimvero córpus Priamo réddidi, Hectora ábstuli. non igitur Hectora traxisti, sed corpus quod fuerat Hectoris.