Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.106
Not analysed yet
ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat: Matér, te appello, tú, quae curam sómno suspensám levas, Neque té mei miseret, súrge et sepeli nátum—! haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos qui inhumati sint miseros iudicare. prius quám ferae volucrésque— metuit, ne laceratis membris minus bene utatur; ne combustis, non extimescit. Neu réliquias semésas sireis dénudatis óssibus Per térram sanie délibutas foéde divexárier— non intellego, quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos poeniuntur. exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; talis enim interitus non est sine gravi sensu; illa inania: Ipse summis sáxis fixus ásperis, evísceratus, Látere pendens, sáxa spargens tábo, sanie et sánguine atro—