Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.107
Not analysed yet
non ipsa saxa magis sensu omni vacabunt quam ille latere pendens, cui se hic cruciatum censet optare. quae essent dura, si sentiret, sunt nulla sine sensu. illud vero perquam inane: Néque sepulcrum, quó recipiat, hábeat, portum córporis, Úbi remissa humána vita córpus requiescát malis. vides, quanto haec in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum; magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.