Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.33
Not analysed yet
num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum—? a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto úmido, Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus Resonándo mutum flébilis vocés refert. non ego dolorem dolorem esse nego—cur enim fortitudo desideraretur? —sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus? pungit dolor, vel fodiat sane: si nudus es, da iugulum; sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste; haec enim te, nisi ita facies, custos dignitatis relinquet et deseret.