Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.29
Not analysed yet
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere: Nam qui haéc audita a dócto meminissém viro, Futúras mecum cómmentabar míserias: Aut mórtem acerbam aut éxili maestám fugam Aut sémper aliquam mólem meditabár mali, Ut, sí qua invecta díritas casú foret, Ne me ínparatum cúra lacerarét repens.