Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.30
Not analysed yet
quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: sciebam me genuisse mortalem. quae vox declarat is esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari. Quam ob rem ómnis, cum secúndae res sunt máxume, tum máxume Meditári secum opórtet, quo pacto ádversam aerumnám ferant. Perícla, damna péregre rediens sémper secum cógitet, Aut fíli peccatum aút uxoris mórtem aut morbum fíliae, Commúnia esse haec, né quid horum umquam áccidat animó novum; Quicquíd praeter spem evéniat, omne id députare esse ín lucro. ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?