Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.40
Not analysed yet
quodsi cui, ut ait idem, simul animus cum re concidit ,a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his voluptariis. quam enim isti bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bonum non dolere—quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo traducti luctum levemus? sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono?