Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.44
Not analysed yet
haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat: Pol míhi fortuna mágis nunc defit quám genus. Námque regnum súppetebat mi, út scias, quanto é loco, Quántis opibus, quíbus de rebus lápsa fortuna áccidat. quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat, aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta; ex opibus summis opis egens, Hector, tuae—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium: Quíd petam praésidi aut éxequar quóve nunc Aúxilio éxili aút fugae fréta sim? Árce et urbe órba sum. quo áccidam? quo ápplicem? Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent, Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes Déformati atque ábiete crispa— scitis quae sequantur, et illa in primis: O páter, o patria, o Príami domus, Saeptum áltisono cardíne templum! Vidi égo te adstante ope bárbarica Tectís caelatis láqueatis, Auro ébore instructam régifice.