Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.45
Not analysed yet
o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit? Haec ómnia vidi inflámmari, Priamó vi vitam evítari, Iovis áram sanguine túrpari.