Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.67
Not analysed yet
Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid accidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem: Si míhi nunc tristis prímum inluxissét dies Nec tam aérumnoso návigavissém salo, Essét dolendi caúsa, ut iniecto éculei Frenó repente táctu exagitantúr novo; Sed iám subactus míseriis optórpui. defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.