Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.68
Not analysed yet
Philosophi summi nequedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est. neque tamen lugent. quid ita? quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est.