Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.70
Not analysed yet
neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum viris? qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.