Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.71
Not analysed yet
quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura, sed in opinione esse aegritudinem.
Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur: Nec véro tanta praéditus sapiéntia Quisquám est, qui aliorum aerúmnam dictis ádlevans Non ídem, cum fortúna mutata ímpetum Convértat, clade súbita frangatúr sua, Ut ílla ad alios dícta et praecepta éxcidant. haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis requiramus.