Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 4
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.68
Not analysed yet
Haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.
Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur amor—nec hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum existumat, Cui ín manu sit, quem ésse dementém velit, Quem sápere, quem sanári, quem in morbum ínici, …Quem cóntra amari, quem éxpeti, quem arcéssier.