Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 4
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.69
Not analysed yet
O praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amorem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum? Tú me amoris mágis quam honoris sérvavisti grátia. quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se coniugem habuisse illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est patre.