Latin
TOTIVS CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 10
Unproofread scanNot analysed yet
CLAVDII QUEEEETI
Aut pulmonis edax vlcus, pascensque medullas
Ignis, &exsucco veniens in corpore tabes.
Scilicet humanam ad prolem (mirabile dictu
Deciduum toto procedit corpore semen;
Vnde malos membrorum habitus, altéque repostas
Visceribus patrum labes traducit in ipsam
Progeniem, &natis vitam impertitur amaram.
Heu quoties vidi miserandâ sorte creatos,
Aethereas querulis nequicquam planctibus auras
Rumpere, &innocuis nimium male-dicere Diuis!
Ergo tibi inprimis, Sponsi, Sponsaeque legantur;
Turpia nec pulchrae quaeras primordia proli.
Ecquis enim furor est? laetas dum poscis aristas,
Triticeaeque decus sobolis, comedendâque farra;
Haud vnquam inuerso tradis marcentia sulco
Semina, sed flauum Cereris melioris honorem?
Tu tamen intere à humanam contemnere pergis
Sementem; nec clara tuae te gloria sortis
Tangit, vt incolumes vteros, vteríque colonos
Sincerumque petas valido de corpore semen.
Té-ne Hominis natura latet? te-ne ipsa Tonantis
Effigies? te ne hic animus, cui sidera nota,
Cui mundi genus omne subest, haud poßit inertem
Erigere, vt vera decumenta capessere cures
Artis, &aethetia condas pulchra attia menti?
Diíque Deaeque omnes quibus alma cubilia carae;
Queis hominum satio arridet, promiscua paßim
Semina, &infirmos thalamis arcete maritos,
Inualidásque nurus: sua ne primordia damnet
Progenies, voueátque Erebo Dirísque parentes.
Tu modò qui firmo seruas molimine mundum
Diuûm Hominumque parens, prauum consistere morem
Ne patiare: nouus claro descendat Olympo
Naturae Genius, qui Homini praecepta serendo
Scribat, &ad reliquos transmittat scripta nepotes.