Latin
TOTIVS CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 9
Unproofread scanNot analysed yet
Emicat, innuptis haud aspernanda puellis.
Aspice vt imberbes habitus laudabilis ornat,
Aequâque temperies pulchrae socia addita formae.
Pallida non facies; non atri aspergine tincta
Humoris; sed sanguineo spectabilis ostro,
Excipit vndantes sublimi è fronte capillos.
Nec minor in reliquis membris praestantia: firma
Compages per cuncta viget; formosa tororum
Mobilitas; mediaeque habilis proportio moli.
Has adeo species nostri clementia coeli
Producit. Nec enim calido vicinius Austro,
Nec gelido Boreae; medium sed munere Diuùm
Clima tenens, tepidas praestat viuentibus auras.
Ergo age (si nostras addiscere non piget artes)
Haec memori sub mente geras: Non omnis habende
Vir muliêrque vacet soboli; nec turpia dulci
Corpora committas operae, sacrisque Hymenaeis.
Quis tetram horrendo Noctem Phlegethonte subactam
Nesciat anguiferas Orco peperisse Sorores?
Quis nigri thalamos Ditis non horreat? atrum
Quae Cyclopa ferat Virgo? non Mulciber vllam,
Iudice me, Venerem premat; in fornacibus Aetnae
Vsque furens, steriles infelix exigat annos.
Sed mihi pulchra sapit, sano qui corpore fortes
Connubiis aptat, tedisque jugalibus arcet
Inualidos: ceu quos miserae tormenta podagrae
Affligunt; morbús-ve sacer; mentísque pudendus
Error, &insana infestans praecordia bilis;