Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quid loquar oppositis Errantia sidera flammis,
Lucéque Quadratâ pulchrum corrumpere Olympam?
Quis nescit Trini radii, &Sextilis amicos
Influxus? si praesertim tu Coelicolùm Rex;
Tuque Cypri Regina; astris fulgebitis aequis,
Prosperaque optatae dabitis primordia proli.
Nec latet ad lepidam sobolem conducere vernos
Amplexus; laeto quo tempore parturit omnis
Natura, &radiis turget vitalibus Aër.
Sed calor aestiuus, quo feruet torrida bilis;
Multus &in tenues vanescit spiritus auras;
Effoetaeque fluunt vires; vix sufficit almae
Progenerandi operae. Autumni vix tabida confert
Temperies: aut vesanae inclementia Brumae.
Ergo imprudentes homines, nimiumque salaces,
Nec faustos satagunt radios, nec tempora laeta
Eligere; vt pulchrae sobolis fundamina ponant.
Assensere omnes Superi; jussúque Tonantis,
Sculpta haec in croceâ diuina effata papyro;
Quae dudum in sacri penetralibus abdita Pindi,
Nunc mihi sidereae panduntur munere Diuae
Vranies, nostrâ cui nil jucundius arte.
Vos igitur, vos dulce patris cognoscere nomen
Qui cupitis, pulchrósque in saecula fundere natos,
Conspicite attenti, quo tempore, quâve sub horâ
Quodlibet smergat Sidus; quo lumine tactum
Saturnt, Iouis, aut Martis; quos Delius ignes
Torqueat in Venerem, Lunam, Atlantisve nepotem.
Nec vos hoc studium deterreat; omnia nam
sunt
Perspicuis tabulis signata volumina coeli,
Atque in Ephemerides rectâ ratione relata,
Quae legere haud pigeat. Sed &horis bis duodenis
Quotidie aetheret vertigo absoluitur orbis,
Vt quocumque velis sub Sidere basia figas.
Nec satis est pulchrae quà coelum congruit Arti
Noscere, &ad Venerem magis aptum assumere tempus. Sunt alia, ô Sponsi! vobis momenta tenenda. Ne premite vxores (quidquid prurigo fariget) Dum fluit in latebras vteri, multâque pererrat Menstruus illuuie, reseratque caua oscula san