Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Si faciatis enim, coenosâ vligine semen
guis.
Extinctum, forsan coitis vanescet inani;
Nec dabit optatam turpis lasciuia prolem.
Non secus ac madidos si tritica sparget in agros
Agricola imprudens; laetas haud cernet aristas;
Rustica nec flauas cumulabunt harrea messes.
Si tamen humentem qui stillat sanguis in alium
Non vetet impuro coeuntia semina nexu;
Quàm misera emerget prales! Elephanticus infans
Nascetur, foedaeque feret contagia leprae:
Quippe venenatâ, quâ sordent menstrua labe,
Hac etiam pueri radix vitiata lahorat.
Ecquid enim faece hac muliebri tetrius vsquam est? Si cadet in vites effusa saburra nouellas; Si teneras fruges, aut insita germina tinget; omnia marcescent subito quasi fulgure tacta.
Si canis hanc faecem sitienti glutiet ore;
Hunc aget insanum rabies exorta repente.
Ergo hujus Veneris lutulentas spernite Sponsi,
Illecebras, nitidísque vteris inspergite semen.
Vos etiam, ô lepidae vxores: quae grata virorum
Basia, confusis labiis, vlnisque fouetis; [man
Proh pudori haud natibus nimium crissantibus, al
Perturbate operam: crebris subsultibus, omnis
Mascula vis, vtero vix conniuente, fatiscet;
Quâque subintrarat, refluet disperditus humor.
Imò &foecundâ si fortè haerebit in aluo,
Motibus immodicis excussum semen vtrimque,
Inualidos foetus diuulsis partibus edet;
Nec vestri optando gaudebunt robore nati.
Namque vt naturae penetralia caeca recludam,
Solertésque oculos subeat genitalis imago
Haec legite, atque vteri genuinam attendite formam.