Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc somno erectas vires &gaudia sentit
Phillyra, vesanâsque leuant insomnia curas:
Quae dum mente agitat, versatque examine crebro,
Reddita lux oculis tandem, &solatia cordi.
Sed quoniam tam saeua tulit sibi taedia foedi
Objecti species; posthac nec grandia Cete;
Nec turpes magno nantes in gurgite Phocas;
Caeruleos nec Delphinas; nec te quoque, Protheu,
Cernere dignata est; nec vos Tritonia Proles:
Aßiduis sed Nereidum permixta choreis
Nil nisi formosos respexit prouida vultus.
Vos ergo, ô grauidae! si mens est edere natos
Corporis egregii, solertem impendite curam
Vt semper subeant oculos pulchra omnia vestros.
Si puer in votis lepidus; formosus Apollo
Formosâ vestros delectet imagine visus:
Aut qui infelicem Corydona vrebat Alexis.
Si magis arridet praestanti foemina formâ;
Conspicite aut Venerem, qualem Titianus amoenâ
Depinxit tabulâ: aut Danaen pulchro ore nitentem,
Dum pluuio hanc implet Genialis Iuppiter auro.
Si tamen &nostri decus haud ignobile saecli
Suspicere est animus; pulchrae obuersetur imago
Phyllidis, in nostros qualis fuit obuia sensus,
Dum nos vesano quondam torrebat Amore.
O quàm conspicua fulgebat mira juuentâ!
Quae roseo ore magis? niueâ quae fronte puella
Candidior? quae grata magis se corpore toto
Exhibuit moles? &amandos fusa per artus Blanda Charis, spiransque omnis per membra Cupido: