Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 43
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm ô humanae nimia inconstantia sortis!
Floridus hic periisse decor jam coepit, &aeui
Conditio infelix lapsos desiderat annos:
Iam rugae subeunt: jam dens obscurus hiulco
Ore patet, raróque albescens area crine.
Atque adeo nostras quae quondam flamma medullas
Pascebat, nunc extincto feruore quiescit.
Nunc saeuos Phyllis mutata trucidat Amores;
Et quae pulchra malum dederat, dat foeda medelam.
Hanc ideo vt diuersam hodie se monstrat ab illâ
Quae fuit, effugite ò foetae; ne turpis inurat
Effigies, turpem concepto in semine formam.
Nec me hîc praetereat Chariclaeae candidus ortus,
Et niuea Aethiopi facies contraria matri.
Nam dum admissum vtero semen Persina fouebat,
Andromedes tabulam candenti fronte decoram
Acriùs inspectans, simulacra albentia traxit:
Vnde a maternâ nigredine degener orta
Filia, quot casus, terrâ jactata marique;
Quot subiit saeuae repetita pericula mortis!
Donec nudorum antistes tunc fortè Sophorum
Sisimithres, miserae reclusit fata puellae,
Atque albi causam vultus detexit Hydaspi.
Sed quoniam, ò calidae Meroës venerande Sacerdos!
Quae simulacra refers patrium mutasse colorem
Virginis, haud aperis quo robore praedita, tamo