Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 46
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum vt mollis qui pendet ab arbore fructus
Grandinibus diris, &saeui flatibus Euri
Obsistit leuiùs, grauiorâque damna capeßit;
Quàm qui lignoso durescit robore caudex.
Sic vteri appendix foetus liquentia membra
Sortitur, minimis etiam magis obuia noxis.
Ergo per integrum gestandi tempus imago
Mente vigens, animae formantis dirigit almam
Saepe operam, lepidaeque euadit regula formae.
Viscera prima quidem, &totius stamina molis
Corporeae, Natura insternit tempore primo.
Dein reliquos artus affuso sanguine fingit;
Garneáque adjunctis infercit membra lacertis;
Extenditque cutem, frontémque exornat &ora.
Vnde nihil voluas animo; nil lumine fixo
Inspectes, quod foriè notis deturpet iniquis
Pulchrum opus, &recto Naturam è tramite flectat.
Nec satis est animum lepidis mulcere figuris.
Corporis immodicos motus, crebrásque choraeas
Vitet foeta vxor; praesertim tempore primo
Conceptus; necnon vbi maturescere foetum
Postremi ostendunt menses, partumque minantur.
Quippe ligaminibus teneris; per tempus vtrumque
Conniuenti vtero foetus suspensus adhaeret;
Vnde abigat crudum, torto vel corpore turpem
Saeua parens; rapidis si vibret saltibus arius,
Concutiátque leui membra exilientia plantâ.
Vtque, seni Coo, violento exercita saltu
Psaltria, concretae geniturae exordia prima
Prodidit; &coeptae corrupit stamina prolis.
Sic etiam octauo quae Bacchanalia saltat
Mense nurus, grandis disrumpit vincula foetus
Praeproperè; &fuso exundantis sanguinis amne,
Difficili partu, poenas pro crimine pendit.
Ergo quis insanis celebrantes Orgia ludis
Praegnantes ferat? &,streperâ inuitante palaestrâ,