Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 47
Unproofread scanNot analysed yet
Alterno implicitas per mutua brachia nexu?
Quum tamen hîc solitis vos interdico choraeis
O grauidae! haud me ideo nimiam laudare quietem
Credatis; nec vos teneat contrarius error.
In cunctis seruare modum ratio optima suadet.
Nec foetam lento juuet indulgere veterno;
Ducere vel residem male-sana per otia vitam.
Desidiâ humorum densam cumulante saburram
Natiuus calor obruitur; nec se Enthea virtus
Formatrix recto foetus lineamine poßit
Exerere, &pulchras membrorum effingere formas.
Sed grauidas modicus recreat labor; atque latentis
Dum sensim reserat spiracula caeca caloris,
Expurgat crassâ oppressas fuligine partes;
Vnde infans, vteri tenebroso carcere clausus,
Transpiret meliùs; vegeto &se robore firmet;
Quo nouus immensum ciuis prorumpat in orbem.
Quae tamen hîc exercitia, aut quod nostra laboris
Ars genus edoceat praegnantem? an vecta patenti
Curriculo, aut placidis lata ad viridaria bigis
Leni corda leuet motu, atque exerceat artas? Praecipuè vmbrosis vlmorum vbi semita frondet ordinibus, virides quà lambit Sequana ripas,