Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 59
Unproofread scanNot analysed yet
Si quando horrisonos comitantia fulgura bombos
Aethera discindent, subitóque insueta fragore
Pectora subuertent puero, incutientque tremorem:
Huic Superùm vltrices iras, animúmque Tonantis
Insinua; quòd magno hominum Diuûmque Parenti
Contemnat segnis meritum persoluere honorem.
Sic Iouis injectus sapiens timor aequa tenellae
Corda dabit proli, sanctaeque exordia legis.
Forsitan &solâ tandem Ratione magistrâ,
Nosse Deum posset felici sidere natus.
Sed nullis Patrum monitis hac sera veniret
Notio, nec nisi prouecto illucesceret aeuo.
Hinc cacam miseror sortem, lugendáque fata
Occiduae gentis, quae nostris innia dudum
Puppibus, aduersis figit vestigia plantis.
Haec licèt innumeros saclorum viderit orbes,
Mirandâsque vices rerum mundique tenorem,
Vix tamen insertos sentit per singula Diuos:
Vsque adeo Dectore opus est vt Numina noscas!
Nec satis est puero lauis inspirasse potentis
Impertum, cultúsque sacros, sanctumque timorem.
Ipsum etiam sic instituas, vt pectora nullis
Assuescant odiis, cunctos sic diligat, vt que
Displiceant sibi, non aliis infligere tentet.
Quid referam grate venerandos corde Parentes?
Aut consanguineos, aut longaua era senecta?
Aut Themidis magnos Proceres, rerunque magistros?
Haec sunt quae Fuero, vel ab ipso limine vita