Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 60
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipies, diuinae haec sunt compendia legis.
Ast vbi paullatim crescens adoleuerit aetas,
Tamque capessendis monstrauerit artibus aptum
Ingenium, mentemque habilem, verique capacem:
Protinus ingenuis studiis se tradat adulti
Vis animi, facilísque adeat prima atria Musae.
Nónne magis dociles aeui sibi vendicat annos
Mnemosyne Aonidum genitrix, mollemque cerebri
Temperiem, &vegetos natiuo robore sensus?
Ergo quae memori debent sub mente reponi
Ocyus, vt variis accommoda nomina rebus,
Ex Graeco, Latióque penu deprompta: vel ipsa
Pulchri quidquid habet viuentum lingua Quiritum:
Gallicáque eximiis hodie ditißima libris:
Quaeque superba graues extollit Iberia voces;
Gnauiter aßiduáque operâ perdiscat ephebus.
Ipse quoque interea veraces voluere curet
Historicos; quibus aeternis signata tabellis
Heroum acta micant, longos memoranda per annos.
Quis vesana ferat, falsâque strepentia famâ
Facta virùm, qui nusquam vllo vixere sub aeuo;
Quique leues vano pascunt phantasmate mentes?
Has commentitias, &ponderis omnis inanes
Historias, bonus assuescat contemnere tiro;
Nec nisi veridicis amet impallescere chartis.
Nec tamen altisonos pigeat versare Poëtas;
Entheus est ollis furor, &sapientia miris
Docta modis, lepidóque placens modulamine Virtus.