Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 61
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pubescenti postquam noua robora nato
Accedent, primóque Animus turbabitur aestu:
Tunc satage vt Ratio studiis grauioribus ipsam
Se firmet, properétque feros componere motus.
Feruida corda quidem, &calidâ turgentia bile
Vix sapient: vix in crudam Prudentia mentem
Intrabit; sed non ideo hanc obuoluet iniquo
Turbine tempestas, aut tristibus obruet vndis
Si modò sideream fundet Sophia optima lucem.
Macte igitur generoso animo virtutis amator
Strenue, ne caecum rapiat te deuius error.
Vtque illibatum menti conferre decorem
Sis potis, &superis dignam traducere vitam:
Esse aliquos Manes, aeternáque jura supremi
Crede Dei; quibus Astra bonos, horrenda scelestos
Antra manent; rectáque fluunt mortalia lege.
Haec est vera Hominis sapientia; nobile mentis
Hoc studium; nouisse Deum; sese quoque nosse;
Séque immortalem cognato reddere Olympo.
Sed quia Virtutum regitur chorus omnis ab ipsâ
Luce Intellectus, quâ circum-fusa Voluntas
Pergit ad innocuos facili conamine mores.
Hoc ideo inprimis cures, vt plurima Mentem
Notitia illustret, confusaque nubila cedant.
Noui equidem angustum miseris mortalibus aeuum
Concedi; vnde animum jucunda scientia Veri
Vix subeat, densasque abigat de mente tenebras.
Sine quòd innatum Rationis lumen opacâ
Nube tegant tetri fumantia corporis exta.
Siue quod omnis inops lucis mens inscia crebro
Indigeat sensu, rerum vt simulachra capessat.
Quidquid id est, te perpetuo indulgere labori
Fata jubent, si pulchra animi ornamenta requiris.
Tu tamen omnimodas rerum pernoscere causas
Ne speres: nimis immenso se porrigit orbe
Mundus inexhausto specierum plenus aceruo.
Sufficiet spectare rato quo cuncta reguntur
ordine, &aeternas quas seruant sidera leges.