Latin
iii
Claude Quillet, Callipaedia iii
Unproofread scanNot analysed yet
Omnem tamen ex animo scrupulum, aliae si non omnibus acceptae, mihi certè potissimae rationes exemerunt. Hoc Poëma, Romae, in tuo natali solo, incoeptum; Lutetiae, in amplissimo tuae Virtutis &Gloriae theatro affectum, &numeris absolutum suis, tuo Nomini nuncupari gestiebat. Sic diuim Maronis opus Georgicon, cujus exemplar &ideam, longo quamuis interuallo, assequi conatus sum, C. Cilnio Mecoenati, totius Imperii Romani, ipsiúsque Augusti Imperatoris Administro, inscriptum quondam fuit; ipsique ij, non modò Poëtae, sed &ipsius Poëmatis fautori &Patrono, aeternum apud Posteros nomen decusque comparauit. Equidem Callipaedica haec Georgicis conferre non ausim, –Sic paruis componere magna puderet. Attamen (absit dicto inuidia) nostri hujus qualiscumque operis Argumentum, Virgiliano antecellere audacter asseuerem. Enimuerò quis segetes etiamsi laetas, laetis thalamis; Vimis adjunctas vites, Sponsis ad Pulchram sobolem delectis: boum curam, habendique pecoris cultum, ipsius Hominis coalescentis, nascentis &adolescentis curae praeponat, nisi malus rerum aestimator haberi non erubescat? Sed &illa nobilis, virisque ingenuis adeo digna Vranoscopia, in nostro non secùs ac in Georgico Carmine, suum sibi locum vendicat, dum quo sidere Pulchra proles vtero concipiatur, accuratè &forsan non illepidè canimus. His liceat addere rationem, quae Carmen hoc nostrum Regibus etiam, Regnorúmque moderatoribus seriò commendet.