Latin
vii
Claude Quillet, Callipaedia vii
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim ipsorum imperium, imperiique moderamen, non in segetes aut pecora, sed in ipsos Homines proprio &conuenienti modo procedat; quis haec nostra de Humanae pulchraeque prolis habendae ratione Praecepta, ad Regnorum decus roburque conducere, SALICISQVE etiam Legibus adjungenda esse non concedat? Accipe ergo (CARDINALIS EMINENTISSIME) hunc genuinum animi nostri foetum; si non formae venustate, materiae saltem dignitate commendabilem; –&jam nunc votis assuesce vocari.