Latin · Dactylic hexameter
Part 5, lines 5.1-5.50
Claudian, Carminum minorum app. 5.1-50
Not analysed yet
V.
EPITHALAMIVM LAVRENTII.
In primis te, sponse, precor: patiare canentem;
Teque, puella, magis: tacito mihi carmine parcas.
Scimus enim, scimus vobis nunc carmina nostra
Doctiloquique etiam linguam solidare Maronis.
Sed breviter strictimque duos dicemus amantes,
Materia atque licet plus quaerat, pauca loquemur.
Principio generis simili vos stirpe creatos
Florenti Florique patris sat nomina prodent.
Matribus et pariter respondet fetus uterque:
Nam decuit Mariam sapientem fundere natam
Calliopenque simul iuvenem proferre togatum.
O similes multumque pares! Te prima iuventus
Insignem vegetumque tenet; nam nuper opertus
Flore genas plenaque decens lanugine malas
Mollia votifero dempsisti vellera ferro.
Egregio fulges cultu totusque decorus,
Ex facie mores patriamque ex nomine pandens:
Nam quae primates quondam genuere Latinos
Antiquaeque urbi proprium tribuere vocamen,
Dant tibi, Laurenti, Laurentes nomina Nymphae.
Quid memorem mores iuvenili in corde seniles
Atque Ithacum ingenium Romana fervere lingua?
Tu fora, tu leges celebras sanctumque tribunal
Promptaque impavidus tu suetus dicere dextra.
Te insontes palmam semper tenuere patrono,
Te contra adstantem semper timuere nocentes.
Prorsus habes iuvenis totum quod Tullius auctor
Causidicos retinere iubet: nam, fultus utroque,
Vir bonus es nimium, fandi pariterque peritus.
Ad te nunc breviter (nam sic te velle putamus)
Verba, puella, feram, pulchro formosa colore.
Lilia ceu niteant rutilis commixta rosetis,
Sic rubor et eandor pingunt tibi florida vultus.
Denique miramur quod colla monilia gestant.
Ex umeris frustra phaleras imponis eburnis.
Non tibi nam gemmae, sed tu das lumina gemmis
Atque alias comit, per te componitur aurum.
Ipsa loqui, scriptique tenax veloxque legendi,
Scis tamquam talis fueris praesaga mariti
Et Musea tuis insedit cura medullis.
Nec minus in propriis studium: nam vellera lanae
Textilibus calathis semper tractare perita
Inque globos teretes coeuntia volvere pensa
Compositas tenui suspendis stamine telas,
Quas cum multiplici frenarint licia gressu
Traxeris et digitis cum mollia fila gemellis,
Serica Arachneo densentur pectine texta
Subtilisque seges radio stridente resultat.