Latin · Dactylic hexameter
Part 5, lines 5.51-5.89
Claudian, Carminum minorum app. 5.51-89
Not analysed yet
Sed iam sufficiat de magnis pauca locutum,
Nec sinit hoc tempus, totas nunc pandere laudes.
Quin magis, o pueri, vosque exaudite, puellae,
Quas optare pares thalamos taedasque iugales
Sensibus ex imis suspiria ducta fatentur!
Consertas prensate manus magnumque per orbem
Dextra liget laevam. Festos celebrate hymenaeos
Ac, modulante melos pariter caesoque pavinto,
Cum pede vox resonet: persultent atria larga,
Quae virides cingunt hederae laurique coronant
Votigerique ignes, stellantia lumina, complent.
Tympana, chorda simul symphonia, tibia, buxus,
Cymbala, bombylium cornus, aes, fistula, sistrum,
Quaeque per aeratas inspirant carmina voces,
Umida folligenis exclament organa ventis.
Surge age iam iuvenis: dextram complectere sponsae!
Tuque puella caput niveo velamine tecta
Non cunctante gradu gressum comitare mariti.
Teque etiam paucis moneamus, pronuba, verbis.
Cum fuerit ventum ad thalamos primumque cubile,
Sit tibi cura vigens innoxia reddere membra
Virginis, ut totum, quod possit laedere, demas.
Nullum sit capiti quo crinis comitur aurum
Nec collo maneant, nisi quae sunt levia, fila
Anulus et digitis tollatur mollibus asper
Ac niveos auro propera spoliare lacertos,
Ne, dum par ludunt atque oscula dulcia iactant
Exercentque toris Veneris luctamen anhelum,
Cuncta per amplexus foedentur membra mariti
Atque invita viri maculet quae diligit ora.
Ite pares tandemque toro recubate potiti.
Mellea tunc roseis haerescant basia labris
Et compressa suis sudet per pectora membris
Per niveosque umeros collumque per osque marita:
Dextera cervicem roseam subiecta retentet
Turgentesque simul constringat laeva papillas.
Vivite felices quam longaque carpite saecla.
Vivite concordes, donec premat una senectus
Ambo et vestra habeant natorum vota nepotes.