Latin
Lines 1.378-1.423
Claudian, de bello Gildonico 1.378-423
Not analysed yet
nos praedae faciles insultandique iacemus?”
Finierat. Stilicho contra cui talia reddit:
“adversine tubam princeps dignabere Mauri?
auferet ignavus clari solacia leti.
te bellante mori? decernet Honorius inde,
hinc Gildo? prius astra Chaos miscebit Averno.
vindictam mandasse sat est; plus nominis horror
quam tuus ensis aget. minuit praesentia famam.
qui stetit aequatur campo, collataque nescit
maiestatem acies. sed quod magis utile factu
atque hosti gravius (sensus adverte) docebo
est illi patribus, sed non et moribus isdem
Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris
spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit
insidiis, patrias in pignora contulit iras
et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una
occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo
dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras
naturamque simul fratremque hominemque cruentus
exuit et tenuem caesis invidit harenam.
hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas
avertitque diem; sceleri sed reddidit Atreus
crimen et infandas excusat coniuge mensas.
hic odium, non poena fuit. te perdita iura,
te pater ultorem, te nudi pulvere manes,
te pietas polluta rogat; si flentibus aram
et proprium miseris numen statuistis, Athenae,
si Pandionias planctu traxere phalanges
Inachides belloque rogos meruere maritis,
si maesto squalore comae lacrimisque senatum
in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit,
hunc doleat venisse ducem seseque minorem
supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit,
hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat
agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.”
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti
robora, praecipuos electa pube maniplos
disponit portuque rates instaurat Etrusco.
Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem
rex ducit superum, premitur nec signifer ullo
pondere: festinant adeo vexilla moveri.
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix
dietaque ab Augusto legio nomenque probantes
invicti clipeoque animosi teste Leones.