Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.211-3.1.256
Claudian, de consulatu Stilichonis 3.1.211-256
Not analysed yet
publica sed numquam tanto se gratia fudit
adsensu :quis enim princeps non omnibus egit
obsequiis dominum sese patremque vocari,
quod tibi continuis resonant convexa diebus ?
macte novis consul titulis ! Mavortia plebes
te dominum Bruto non indignante fatetur
et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
libertas Romana pati, Stilichonis amori
detulit. exultant avidi, quocumque decorus
conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt
nec vaga dilecto satiantur lumina vultu :
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,
seu celebres ludos, solio seu fultus eburno
cingas iure forum, denso seu turbine vulgi
circumfusa tuae conscendant rostra secures.
Quae vero procerum voces, quam certa fuere
gaudia, cum totis exurgens ardua pennis
ipsa duci sacras Victoria panderet aedes !
o palma viridi gaudens et amica tropaeis
custos imperii virgo, quae sola mederis
vulneribus nullumque doces sentire laborem,
seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae
seu magis aestivo sedes vicina Leoni,
seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis
aegida, seu fessi mulces suspiria Martis,
adsis perpetuum Latio votisque senatus
adnue, diva, tui. Stilicho tua saepius ornet
limina teque simul rediens in castra reducat.
hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum
consiliis. semper placidis te moribus egit
servavitque piam victis nec polluit umquam
laurum saevitia. cives nec fronte superba
despicit aut trepidam vexat legionibus urbem ;
sed verus patriae consul cessantibus armis
contentus lictore venit nec inutile quaerit
ferri praesidium solo munitus amore.
Magnarum nec parens opum geminare profundas
distulit impensas, sed post miracula castris
edita vel genero Romae maiora reservat.
auratos Rhodiis imbres nascente Minerva
indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum
iam pulsante femur mutatus palluit Hermus
in pretium, votique famem passurus avari
ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro ;
fabula seu verum canitur :tua copia vicit
fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.