Latin · ~8 min
Book 3, lines 3.1.257-3.1.303
Claudian, de consulatu Stilichonis 3.1.257-303
Not analysed yet
obscurat veteres obscurabitque futuros
par donis armisque manus ; si solveret ignis
quot dedit inmanes vili pro pondere massas
argenti, potuere lacus et flumina fundi.
Nee tibi, quae pariter silvis dominaris et astris,
exiguam Stilicho movit, Latonia, curam :
tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras
inlustrare feris summoque in vertice rupis
Alpinae socias arcu cessante pudicas
et pharetratarum comitum inviolabile cogis
concilium, veniunt umcros et brachia nudae
armataeque manus iaculis et terga sagittis,
incomptae pulchraeque tamen ; sudoribus ora
pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur
virginitas ; sine lege comae ; duo cingula vestem
crure tenus pendere vetant. praecedit amicas
flava Leontodame, sequitur nutrita Lycaeo
Nebrophone telisque domat quae Maenala Thero.
ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida
et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
iungunt se geminae metuenda feris Hecaerge
et soror, optatum numen venantibus, Opis
progenitae Scythia :divas nemorumque potentes
fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.
hae septem venere duces ; exercitus alter
Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,
centum Taygeti, centum de vertice Cynthi
et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
has ubi collectas vidit, sic Delia coepit :
“O sociae, mecum thalami quae iura perosae
virgineo gelidos percurritis agmine montes,
cernitis ut Latio superi communibus ornent
hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum
donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
quam meritis debemus opem. non spicula poscit
iste labor ; maneant clausis nunc sicca pharetris,
omnis et a solitis noster venatibus arcus
temperet ; in solam cruor hic servetur harenam.
retibus et clatris dilata morte tenendae
ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas ;
consulis in plausum casuris parcite monstris.
acceleret divisa manus :mihi cursus anhelas
tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste
et comes Opis eat ; steriles iuvat ire per aestus :
namque feras aliis tellus Maurusia donum
praebuit, huic soli debet sed victa tributum.