Latin · ~7 min
Lines 1.96-1.142
Claudian, Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti 1.96-142
Not analysed yet
has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum
purpureos merito placavit sanguine manes.
Illi iustitiam confirmavere triumphi,
praesentes docuere deos. hinc saecula discant
indomitum nihil esse pio tutumve nocenti:
nuntius ipse sui longas incognitus egit
praevento rumore vias. inopinus utrumque
perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.
extruite inmanes scopulos, attollite turres,
cingite vos fluviis, vastas opponite silvas,
Garganum Alpinis Appenninumque nivalem
permixtis sociate iugis et rupibus Haemum
addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit:
omnia subsident meliori pervia causae.
Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox
partibus infremuit; non insultare iacenti
malebat: mitis precibus, pietatis abundans,
poenae parens erat; paci non intulit iram;
post acies odiis idem qui terminus armis.
profuit hoc vincente capi, multosque subactos
prospera 1 laturae commendavere catenae,
magnarum largitor opum, largitor honorum
pronus et in melius gaudens convertere fata,
hinc amor, hinc validum devoto milite robur.
hinc natis mansura fides. Hoc nobilis ortu
nasceris aequaeva cum maiestate creatus
nullaque privatae passus contagia sortis.
omnibus acceptis ultro te regia solum
protulit et patrio felix adolescis in ostro,
membraque vestitu numquam violata profano
in sacros cecidere sinus. Hispania patrem
auriferis eduxit aquis, te gaudet alumno
Bosphorus. Hesperio de limine surgit origo,
sed nutrix Aurora tibi; pro pignore tanto
certatur, geminus civem te vindicat axis.
Herculis et Bromii sustentat gloria Thebas,
haesit Apollineo Delos Latonia partu
Cretaque se iactat tenero reptata Tonanti;
sed melior Dele, Dictaeis clarior oris
quae dedit hoc numen regio; non litora nostro
sufficerent angusta deo. nec inhospita Cynthi
saxa tuos artus duro laesere cubili:
adclinis genetrix auro, circumflua gemmis
in Tyrios enixa toros; ululata verendis
aula puerperiis. quae tunc documenta futuri?
quae voces avium? quanti per inane volatus?