Latin · ~7 min
Lines 1.299-1.346
Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 1.299-346
Not analysed yet
hoc magis exertum raperem succinctior agmen.
Heu, quibus insidiis, qua me circumdedit arte
fatalis semper Stilicho ! dum parcere fingit,
rettudit hostiles animos bellumque remenso
evaluit transferre Pado. pro foedera saevo
deteriora iugo ! tunc vis extincta Getarum;
tunc mihi, tunc letum pepigi. violentior armis
omnibus expugnat nostram dementia gentem,
Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
fraudibus ipse meis. quis iam solacia fesso
consiliumve dabit? socius suspectior hoste.
Atque utinam cunctos licuisset perdere bello !
nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
desinit esse meus. melius mucrone perirent,
auferretque mihi luctu leviore sodales
victa manus quam laesa fides, nullusne clientum
permanet? offensi comites, odere propinqui.
quid moror invisam lucem? qua sede recondam
naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
in quibus haud umquam Stilicho nimiumque potentis
Italiae nomen nostras circumsonet aures?”
Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit
expertas horrens aquilas; comitatur euntem
Pallor et atra Fames et saucia lividus ora
Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
lustralem tum rite facem, cui lumen odorum
sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,
circum membra rotat doctus purganda sacerdos
rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
numina purificumque lovem Triviamque precatus
trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum
secum rapturas cantata piacula taedas.
Acrior interea visendi principis ardor
accendit cum plebe patres et saepe negatum
flagitat adventum; nec tali publiea vota
consensu tradunt atavi caluisse per urbem,
Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma
atque indignantes in iura redegerat Arctos,
cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal,
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
ambustus sonipes; hic tabescente solutus
subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
canduit et subitis fluxere vaporibus enses.