Latin · ~8 min
Lines 1.347-1.400
Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 1.347-400
Not analysed yet
tum contenta polo mortalis nescia teli
pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
obsequium Marci mores potuere mereri.
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
deficeret si nostra manus; sed providus aether
noluit humano titulos auferre labori,
ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
Iam totiens missi proceres responsa morandi
rettulerant, donec differri longius urbis
communes non passa preces penetralibus altis
prosiluit vultusque palam confessa coruscos
impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
“Dissimulata diu tristes in amore repulsas
vestra parens, Auguste,queror. quonam usque tenebit
praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,
torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis
Africa venturi lusit spe principis urbem
nec duras tantis precibus permovimus aures?
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
electi candoris equos et nominis arcum
iam molita tui, per quem radiante decorus
ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
defensam titulo Libyam testata perenni.
iamque parabantur pompae simulacra futurae
Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo
classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
ut Massyla tuos anteirent oppida currus
Palladiaque comas innexus harundine Triton
edomitis veheretur aquis et in aere trementem
succinctae famulum fervent Atlanta cohortes,
ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam
praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,
non Bocchi Syllaeque dolis. Sed prima remitto.
num praesens etiam Getici me laurea belli
declinare potest? sedesve capacior ulla
tantae laudis erit? tua te benefacta morantem
conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus
quod servavit amat. iam flavescentia centum
messibus aestivae detondent Gargara falces,
spectatosque iterum nulli celebrantia ludos
circumflexa rapit centenus saecula consul:
his annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
nostra ter Augustos intra pomeria vidi,
temporibus variis; eadem sed causa tropaei
civilis dissensus erat. venere superbi,
scilicet ut Latio respersos sanguine currus
adspicerem ! quisquamne piae laetanda parenti
natorum lamenta putet? periere tyranni,
sed nobis periere tamen. cum Gallica vulgo
proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.