Latin · ~8 min
Lines 1.401-1.452
Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 1.401-452
Not analysed yet
namque inter socias acies cognataque signa
ut vinci miserum, numquam vicisse decorum,
restituat priscum per te iam gloria morem
verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
desuetum iam redde mihi iustisque furoris
externi spoliis sontes absolve triumphos.
Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas
exulat imperiumque suis a sedibus errat?
cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
neglecto squalent senio? nec creditur orbis
illinc posse regi? medium non deserit umquam
caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
qui nostram coluere domum? leviusve timebant
Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus
hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
hie illi mansere viri, quos mutua virtus
legit et in nomen Romanis rebus adoptans
iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
hie proles atavum de due ens Aelia Nervam
tranquillique Pii bellatoresque Severi.
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum
ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
quem tenero patris comitem susceperat aevo,
nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.”
Orantem medio princeps sermone refovit:
“numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,
o dea, nec legum fas est occurrere matri.
sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
incusare tuos) patriae mandata vocantis
sprevimus: advectae misso Stilichone curules,
ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul
impleret generoque socer. vidistis in illo
me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
sed claris potius factis experta parentem.
cuncta quidem centum nequeam perstringere Unguis,
quae pro me mundoque gerit; sed ab omnibus unum,
si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
subiectum nostris oculis et cuius agendi
spectator vel causa fui. Populator Achivae
Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
et ruptas animis spirans inmanibus Alpes
iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris
tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
sidere consueti favet inclementia caeli)
meque minabatur calcato obsidere vallo
spem vano terrore fovens, si forte, remotis
praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem
condicione fidem; nec me timor impulit ullus
et duce venturo fretum memoremque tuorum,
Roma, ducum, quibus haud umquam vel morte parata
foedus lucis amor pepigit dispendia famae.