Latin · ~7 min
Lines 1.547-1.591
Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 1.547-591
Not analysed yet
exultant iuvenes aequaevi principis annis;
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
gratantur durasse diem moderataque laudant
tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
Romanos vetuit currum praecedere patres:
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
militis obsequium; sic illum dura parentis
instituit pietas in se vel pignora parci
quique neget nato, procerum quod praestat honori.
haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
idque inter veteris speciem praesentis et aulae
iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
Conspicuas tum flore genas, diademate crinem
membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
et fortes umeros et certatura Lyaeo
inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
cui simplex calet ore pudor, per singula cernens
nutricem consultat anum: quid fixa draconum
ora velint? ventis fluitent an vera minentur
sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
ut chalybe indutos equites et in acre latentes
vidit cornipedes: quanam de gente rogabat
“ferrati venere viri? quae terra metallo
nascentes informat equos? num Lemnius auctor
indidit hinnitum ferro simulacraque belli
viva dedit?” gaudet metuens et pollice monstrat,
quod picturatas galeae Iunonia cristas
ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
rubra sub aurato crispentur serica dorso.
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum
persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
urbe triumphantem generum florente iuventa
conspiceres illumque diem sub corde referres,
quo tibi confusa dubiis formidine rebus
infantem genitor moriens commisit alendum.
virtutes variae fructus sensere receptos;
depositum servasse, fides; constantia, parvum
praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
evocat et solio fultus genitoris eburno
gestarum patribus causas ex ordine rerum
eventusque refert veterumque exempla secutus
digerit imperii sub iudice facta senatu.