Latin · ~7 min
Lines 1.592-1.639
Claudian, Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti 1.592-639
Not analysed yet
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
fucati sermonis opem mens conscia laudis
abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino
principis et ducibus circumstipata togatis
iure paludatae iam curia militat aulae.
adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae divite penna
patricii reverenda fovet sacraria coetus
castrorumque eadem comes indefessa tuorum
nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
te Romae seseque tibi promittit in aevum.
Hinc te iam patriis laribus via nomine vero
sacra refert. flagrat studiis concordia vulgi,
quam non inlecebris dispcrsi colligis auri;
nec tibi venales captant aeraria plausus
corruptura fidem: mentis offertur inemptus
pura mente favor, nam munere carior omni
obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret !
non quaerit pretium, vitam qui debet amori.
O quantum populo secreti numinis addit
imperii praesens genius ! quantamque rependit
maiestas alterna vicem, cum regia circi
conexum gradibus veneratur purpura vulgus,
adsensuque cavae sublatus in aethera vallis
plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
intonat Augustum septenis arcibus Echo !
nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae
diffundit Libycos ahena valle cruores.
haec et belligeros exercuit area lusus,
armatos haec saepe choros, certaque vagandi
textas lege fugas inconfusosque recursus
et pulchras errorum artes iucundaque Martis
ccrnimus, insonuit cum verbere signa magister,
mutatos edunt pariter tot pectora motus
in latus adlisis clipeis aut rursus in altum
vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum
murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
ferreus alterno concentus clauditur ense.
una omnis summissa phalanx tantaeque salutant
te, princeps, galeae, partitis inde catervis
in varies docto discurritur ordine gyros,
quos neque semiviri Gortynia tecta iuvenci
flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
discreto revoluta gradu torquentur in orbes
agmina, perpetuisque inmoto cardine claustris
Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
armorum innocuos paci largitur honores.