Latin
Book 1
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prima opusculi facies de genito ingenitoque deo sublimissimae quaestionis uix foribus oberrans non perincatholicam praeferebat etsi longe inpari disputatione sententiam: ita penes me ratiocinandi lenitatem grauis causa pensauit. ubi legendi progressu reliquum lectionis acoessi, animaduerti quibusdam circumlocutionibus id inpensius molientem opelli ipsius auctorem, ut diuinitas passibilis crederetur. percontor de nomine: nec responso nec scripto proditur. coepi, fateor. talis equidem paginae stilum oppido ferre suspectum, et qu in eis solemus locis, quae uel humoris adsidui subterluuione cedentia uel leui prono lubrica uel cauo pendula uel sudibus aspera sunt, suspenso uestigio iter incognitum potius tentare quam currere, donec tertiae, ut illic est, partem quaestionis, ingredior. hinc iam non exploranda, sed explodenda sententia nequaquam pensi sermonis adparuit satis sedulo efficere cupiens, si quo pacto queat, ut anima corpus esse uideatur. nulla igitur argumentandi uirtute, nulla iubente lege, nulla persuadente ratione in hoc nequiquam uidelicet negotio tertius sermo finitur. Ac mihi primum quaerere cordi est, quidnam rationis exstiterit, ut tantas initurus causas deque tam sublimibus locuturus sciri uitauerit. si bene conscius disputas, cur nomen occultas? si agnosci metuis, cur opus prodis, ne dicam, cur ista conscribis? an maiorum super hoc forsitan exempla sectaris? sed uideo prophetas, euangelistas, apostolos, post etiam authenticorum plurimos tractatores sua propriis uoluminibus nomina praenotasse, alios etiam operum suorum propriis uocabulis inchoasse principia, ut est illud: Petrus apostolus Christi, et Paulus, nec non alii atque alii fundatores ecclesiae atque eruditores: uidelicet praecauenda fore nouerant apocryphorum uana uel noxia. sed ne sic quidem fallacium temerariorum uitari figmenta potuerunt. hinc est quod pleraque Pauli multorumque sanctorum uocabulis praenotata sanitas catholicae nostrae non recipit, quia non lenocinio nominis operis meritum pensat, sed auctorem sibi stili ueritate occultatur. enimuero illud, quod ista pagina propalatur eiusdemque auctor occultatur, euidens facit indicium eandem scilicet, a quo sit conposita, fuisse damnatam. nemo enim studet occultari, nisi qui formidat agnosci. ego tamen satis mirari nequeo, cur in eodem uitandae noxae non fuerit studium, in quo subprimendi nominis potuit esse indicium.