Latin
1.3.1 to 1.3.15
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad propositum reuertentes ipsa praefati operis uerba uideamus: ad illum uidelicet cui talia destinat, quem perinde atque se celatum studuit, sicait: quaeris a me quo modo iuxta substantiam dei in epistula quadam dictum sit, et hic, nec quae, nec cuius, nec ad quem, nec de quo epistula foret indicatum uoluit. continuatque de deo: nil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu. subiungit istud nec philosophos ignorasse: quia, inquit, in homine diuersae adfectiones, id est, iustitia, misericordia, sanctitas res accidentes sunt et ideo adfectus uocantur. deus uero his non passibiliter adficitur. s o non passibiliter! s o adficitur! quo adficitur, si non patitur? cur tam celer est memoria tua ad obliuionem eorum etiam ipse quae protuleris P iustitiam et misericordiam, quia in homine accidentiae sint, adfectus esse dixisti. igitur si in homine, quia accidentiae sunt, adfectus sunt, in deo quia accidentiae non sunt, adfectus non -sunt. non ergo sensit conpatientis adfectu, in quo quia accidentia non fuit, adfectus esse non potuit. sedadicis: ergo quod in homine adfectus et gratia, in deo uirtus est et natura. at quae in deo uirtus est, cum data fuerit homini, non est uirtus? deus enim procul dubio uirtus est, qui si inmutabilis est, etiam cum se homini dederit, uirtus in homine est. ergo quod in deo uirtus est, et in homine uirtus est hoc tantum differens, quod illic substantialiter, hic accessibiliter. unde dominus ad apostolos: sedete, inquit, in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto, et propheta: diligam te, domine, uirtus mea. tu uero deum in se uirtutem esse et in homine dicis non esse. sed talis sententiae causa luce liquidior est: sequitur scilicet, ut quem dicis adfici, adstruas commutari.