Latin
1.21.57 to 1.21.64
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.21.57-64
Unproofread scanNot analysed yet
peregrinam se uero in corpore scire non poterit, si corpus esse se credit, unde uir ille, quem sui iam substantia non latebat, sicait: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. quid, quaeso, dici clarius potest? ,omnia corpora siue crassa uel grauia, ut est aqua uel terra, siue tenuia et lenia, ut est ignis et aer, siue illa quae ex his confiunt seminaliter coeuntibus corporis nomine includi non ambigitur. quidquid autem qualelibet corpus est, dici potest leuius corpus, tenuius corpus, habilius corpus, sublimius corpus, clarius corpus, non tamen potest dici nisi corpus. apostolus autem qui dicit: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, uidetur mihi quod nequaquam peregrinari in corpore animam diceret, ei eandem corpus esse censeret, quia si anima corpus est et peregrinatur in corpore, in sua ergo substantia peregrinatur, nec umquam poterit non peregrinari quae sine se esse non poterit. nulla autem res ipsam se ullatenus amittit, quia non potest quidquam esse post se. facilius enim est aliquid prorsus aboleri ne quidquam sit, quam se et amittere et sibi superesse. ant igitur anima corpus est et fefellit apostolus, aut si peregrinatur in corpore, anima non est corpus.