Latin
1.22.1 to 1.22.9
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.22.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Subicias his fortassis ac dicas: quo modo hic tan tum peregrinari dicitur anima eo quod sit in corpore? si resurrectionem probe credimus, in illa quoque aeterna patria non sine corporibus futuri simus. hic respondeas uelim, utrumnam idcirco nunc anima peregrina dicatur, quia in corpore, an quia in tali sit corpore? istud nempe corpus, ut supra memoraui, adgrauat animam non illo utique pondere quod pendi potest, quia si illo, eo quisque uiribus plus ualebit, quo magis corpus inedia uel aegritudo tenuauerit unde hoc quoque multum nostris adstipulatur rationibus, quod liquido claret secundum illam uitam, quae nobis cum pecudibus est, hominis animam exeso atque arido quam pasto ac succulento corpore magis onerari. quod eo fit, quia fessum corpus non ita ualet animi nutibus facili motu seruire et onerosa illi est non ponderis grauitas, sed agendi difficultas. ac perinde si belluinam uitam, quam nobis istic inesse manifestum est, cogitamus, corpus istud non adgrauat animam: si uero illam quae cum angelis erit adspicimus, adgrauat animam occupando eam atque inliciendo uel necessariis uel uoluptuosis defigendo eandem in pulchra corpora et a contemplatione summae pulchritudins abducendo. istud ergo quod uel esui aut potui necessario in salutem corporis opus <est, si plus quam opus) inpenditur, uel superflue uoluptatum nugis animus occupatur uel plagis ac doloribus per corpus adfligitur, adgrauari eandem et pro multitudine ac difficultate actionis onerari perspicuum est. et haec est illa peregrinatio, de qua dicit apostolus: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. cum uero ad illam corporis permutationem peruenerit qui meruerit, de qua idem dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur, non obuiabit tunc nutibus animae corpus animale quod non erit, sed per omnia seruiet spiritale corpus quod erit.