Latin
1.22.10 to 1.22.21
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.22.10-21
Unproofread scanNot analysed yet
sed nec illud quippiam concupiscet indignum, nec haec aliquid imperabit iniustum, et quoniam sancta anima adfectu casto in deum rapitur, animaduerte nec peregrinationem illi localem esse nec patriam. numquid in hac uita deus cum anima non est, etiam si ipsa cum deo non sit ? aliud enim est esse cum deo, aliud non esse sine deo, quia non localiter ad illum uenitur '. nec localiter ab illo disceditur. proinde anima illa cum deo est, quae uidet, hoc est intellegit deum, et illa cum deo non est, quae utique non intellegit deum. deus autem et intellegenti et non intellegenti adest inlocaliter. sed in tantum istic peregrinatur, in quantum per uoluptatem ac dolores corporis per loca uel tempora, per phantasias et phantasmata a summi boni contemplatione reuocatur, quod tunc ad plene non erit, cum corruptibile hoc induerit inmortalitatem et mortale hoc induerit inmortalitatem. Quae cum ita sint, peregrinatur anima in corpore, cuius corruptione, debilitate atque indigentia a patria, hoc est a deo separatur. puto autem substantiam, cuius peregrinatio locale est atque corporeum et cuius patria incorporeum et inlocale, non ueraciter dici uel corpoream uel localem. in illo autem peregrinatio non erit, cuius nullo adpetitu prolicietur, nullo renisu occupabitur, nullo pondere praepedietur. patet, ut arbitror, animam non in omni corpore, sed in carnali tantum corpore peregrinari, quia carnale corpus obuiat et spiritale proximat incorporeis. ergo, ut aliquando de nostra tantum, sicut praelocuti sumus, substantia disseramus, quis potest memoriae solius abyssos intueri et antra penetrare ? in ista mihi est quidquid usquam colorum formarumque uidi, in hac quidquid uerborum uel sonorum per aures accepi, in hac quidquid odorum per nares adtraxi, in hac quidquid saporum diuersitate cognoui, in hac quidquid tactu nuntiante discreui, in hac mihi reposita quodam modo sunt et grammatica, cum de dialecticis dissero, et rhetorica, cum de geometricis, et astrologica, cum de musicis, et hae simul omnes, cum de arithmeticis: iuxta formas partium mundi, quas uideo, de his quas non uideo adminiculante ratione cognoscens incorporea mundum capacitate conplector.