Latin
1.3.108 to 1.3.115
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.108-115
Unproofread scanNot analysed yet
ille ergo pontifex conpatitur nobis, qui et interpellat pro nobis. ille uero . qui interpellanti adnuit, ipsa trinitas non haberet utique quem sibi interpellare necessarium foret, si pati, aut adfici ullatenus posset. iamne intellegis aduersum potius ueritatis testimonium in patrocinium falsitatis adsumi ? quoniam si quid huius modi, sicut supra diximus, in diuinis uoluminibus inuenitur, ad unitatem personae referendum est, quia sicut anima et corpus ex diuersa substantia unus est homo, ita deus et homo ex diuersa substantia unus est Christus. ac per hoc cum sit unus ex diuersa substantia, ipse se quodam modo petit, ipse se quodam modo pro nobis exaudit. innumera sunt quae super hoc dici promptissimum sit, sed quoniam non inpendio emolienda sunt, quae per se labascunt; in praesentiarum de his ista sufficiant.