Latin
1.3.92 to 1.3.107
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.92-107
Unproofread scanNot analysed yet
tu autem dicis adfici, quem negas pati. si enim adfectu non caret, inpassibilitatis de eodem fallax professio est alterum alteri inmodice repugnat :qui ait, sensit conpatientis adfectu, non ait, quod in passione nihil senserit. porro tu dicis, quod deus non adficitur passibiliter, ergo adficitur non passibiliter. quod ita est ac si quispiam dicat: stat iste currens, dormit ille uigilans, quod utique non sinit contrariorum discrepantia. quo igitur proficit quod adicis passibiliter, cum dici uerissime plenissimeque possit non adficitur deus? non caret naeuo suspicionis biceps ista prolocutio. deum non dicis pati, quem dicis adfici. adfectio et passio unum idemque significat: aut utrumque sustuleris aut in alterutro utrumque seruaueris. non igitur dicendum est: non adficitur passibiliter deus, sed: non adficitur deus. si non adficitur, non sensit conpatientis adfectu. si sensit conpatientis adfectu, consequenter adficitur. . Aio ego: nullis adficitur diuina substantia, inquis tu: deus non adficitur. redeamus in gratiam. pessumdetur e medio, qui te fortassis ignarum, quod certe patet, incautum respergit infamia. sed superadicis et apostolum dixisse pronuntias de Christo iam in caelis posito: habemus talem pontificem, qui possit conpati infirmitatibus nostris, et tamquam nihil hic sit pertractandum discutiendumque, satisfecisse te proposito gloriaris transiturus ad tertiam quaestionem. igitur ut quam breuissime responsum referam, pontifex ille, credo, est qui principaliter apud diuinitatem summae trinitatis humani generis oblata sacrificat, peccata expiat, uota commendate ipse ergo uerus sacerdos est, quia si filius dei secundum id quod aequalis est patri, non tam preces fundit, quam precantes exaudit, homo potius hic intellegendus est, quem pontificem apostolus dicens nostrisque infirmitatibus conpati pronuntians de ipso itidem dicit: Christus Iesus, qui mortuus est, immo etiam qui et resurrexit, qui est in dextera dei, qui etiam interpellat pronobis.