Latin
1.3.48 to 1.3.60
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.48-60
Unproofread scanNot analysed yet
Intemerabilis ergo diuinitas haudquaquam recte adfici dicitur, quia effectus est ab opifice, adfectus in opere. quando enim deus quempiam temporaliter punit, aeterno consilio ille utique patitur qui punitur. pateretur aliquid et deus, si uel temporaliter cuiuspiam peccata cognosceret uel eundem ad exercendam iustitiam iracundia commoueret. omne etenim temporaneum mobile atque mutabile inmutabilis et stans sempiternitas includit adficiens salubriter aliqua, iudicialiter aliqua adfici sinens, ipsa ab omni adfectu uel motu temporis et loci satis aliena, praedita illo tantum motu qui stabilis dicitur, ex qua et per quam et in qua est omne quod solo tempore et ab ipsa tantum mouetur, et omne quod et per tempus et locum ab illa mouetur neque solo tantum tempore. sed istinc alias. nunc autem missa facientes, quae talia profecto sunt merito uel uiribus, ut eadem inprobari sit iustum, inpugnari non necessarium, ad testimonia illa ueniamus, quae ex apostolo in patrocinium sui mutuatus est. ait enim, cur dici non possit: sensit conpatientis adfectu, quando apostolus dicendum putauit: numquam dominum gloriae crucifixissent, cum, sicut lux nullam sentire possit plagam uulneris, ita et auctor lucis nullam poenam senserit passionis. potest ergo dici: sed sensit conpatientis adfectu. potest quidem, quia omnia licent, sed non debet, quia non omnia aedificant. Risum tamen in isto conparationum ac prolocutionum tuarum genere tenere uix possum. paulo prius adstruxeras deum desinere esse uirtutem idcircoque mutari, nunc itidem sententia flaccente declamas quod sicut lux nullam sentire possit plagam uulneris, ita et auctor lucis nullam poenam senserit passionis. ergo plagam lux sola sentit. numquidnam terra ant aqua aut aer cuiuspiam uulneris plagam sentit, aut lux fortassis animata sit, ant quodlibet corpus inanimum sentire potest, aut corpus est ullum, quod etsi uulnus non sentit, uulnerari non possit?