Latin
1.3.61 to 1.3.75
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 1.3.61-75
Unproofread scanNot analysed yet
uulnerari igitur lux potest, etsi sentire non potest, quia sicut nox inmissu luminis rumpitur, ita lux tenebris uulneratur. unde iucundissimis Asclepiadeis lusit poeta notissimus dicens: absentemque diem lux agit aemula, quam nox cum lacero uicta fugit peplo. quid dicis, ut lux plagam non sentit, ita diuinitas uulnus in passione non sensit? si ita est, uulnerari ergo potuit, etsi sentire non potuit, unumque fuit insensibilitatis, aliud corruptibilitatis. non enim pro incorruptibilitate non doluit, si uulnerari potuit, quia lux et insensibilis est pariter et uulnerabilis. uide ne forsitan iste sit quem nobis adprobandum rere alti prolapsus erroris. tu dicis lucem corpoream homini communem simul et pecori eatenus, ut deum non sentire uulnus inflictum et quamlibet pulchrum corpus, corpus tamen summo incorporeo non adsimilas, sed exaequas, et in tam plectibili sententia non innocentiae tantum priuilegium tibi, sed laudis adrogas et nos, quia similitudinem dei, ut eius sicuti est similitudo sit, incorpoream dicamus, extra fidem. fore pronuntias. sed hinc postmodum, de adfectu interim disseramus. ergone si sic crucifixus est Christus, ut summae diuinitatis uniuerso mundo intemerabilis incorruptibilitas crucifixa credatur, dicas uelim, nisi iniuriosum est, quem post humilitatem mortis a summo deo, id est ipsa trinitate exaltatum esse credi sit licitum, cui nomen, quod supra omne sit nomen, fuisse conlatum? illi nempe arbitror, qui oboediens factus usque ad mortem propter ineffabilis humilitatis oboedientiam ineffabiliter sublimatus in gloriam est dei patris. aude sis non fateri eundem gloriae dominum quem fateris hominis filium. uerum tu illo, quo dictum est: numquam dominum gloriae crucifixissent, in id uti uoles, ut haud dubie credatur, quod ipsa diuinitas queat adfici, 'si potuit crucifigi. igitur aperto proloquio manifestasti sententiam tuam. nam cum idcirco adfici deum inreprehensibiliter te dixisse arbitreris, quoniam gloriae dominum crucifixum apostolus dicit, et crucifixum gloriae dominum sic accipi ueritas suadeat, ne diuinitas crucifixa credatur, tu uero adfici diuinitatem obnixius argumentere, defensitandi erroris studio haud animaduertis poenale illud, quod in homine Christo persequentium scelus exercuit, ipsi inuiolabili diuinitati inflictum fuisse te dicere.