Latin
Book 2
Claudianus Mamertus, De Statu Animae 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
sic et incorporaliter cuncta supereminens unitas praecelsissimae trinitatis mensura est, ut aiunt, sine mensura et pondus sine pondere et numerus sine numero. pondus ergo, quo haec eadem secum ineffabiliter unum sunt, caritas est patris et filii, quoniam spiritum sanctum apostolus proprie insinuans: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, euidenter ostendens isto pondere, diuina scilicet caritate, illum ineffabilem numerum illamque mensuram illo stabiliter ferri, quo tale pondus accesserit. igitur tria haec inseparabilia sunt in corpore, sed multo magis in anima et indiuidua sunt in anima, sed multo magis in se, et sicut nihil sine uno creatore, hoc est ipsa trinitate exstitit, ita nihil omnino esse potest, quod' non et trifarium subsistat et unum sit. omne scilicet corpus et unum erit et mensurabile erit et numerabile et ponderabile et omnis anima rationalis tribus indiuiduis, memoria consilio uoluntate subsistit, quibus capax est mensurae ponderis et numeri, secundum haec de mensurabilibus ponderabilibus et numerabilibus, hoc est de corporibus iudicans. quae si corpus esset, incorporea certe non caperet, sicut corpus etiam iudicari posset et de corporibus iudicare non posset. permanat ergo a summo, quod deus est, per medium, quod anima, ad imum, quod corpora, unitae specimen trinitatis corporibus signa sui inprimens, animabus etiam notitiam tribuens illa formans uisibiliter, has intellegibiliter. cum ergo nihil substantiam nisi essentia capiat et nihil nisi tribus, sicut supra disseruimus, unum fiat, quando tanta est unitas in corpore, hoc est in uestigio trinitatis, quanta est in anima, hoc est in imagine trinitatis, et item cum tanta sit in imagine, quanta est in ipsa trinitate?